woensdag 14 december 2011

Tabula Smaragdina



  • Verum, sine mendatio, certum et verissimum:
  • Quod est inferius est sicut quod est superius, et quod est superius est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei unius.
  • Et sicut res omnes fuerunt ab uno, meditatione unius, sic omnes res natae ab hac una re, adaptatione.
  • Pater eius est Sol. Mater eius est Luna.
  • Portavit illud Ventus in ventre suo.
  • Nutrix eius terra est. Pater omnis telesmi[5] totius mundi est hic.
  • Virtus eius integra est si versa fuerit in terram.
  • Separabis terram ab igne, subtile ab spisso, suaviter, magno cum ingenio.
  • Ascendit a terra in coelum, iterumque descendit in terram, et recipit vim superiorum et inferiorum.
  • Sic habebis Gloriam totius mundi.
  • Ideo fugiet a te omnis obscuritas.
  • Haec est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia vincet omnem rem subtilem, omnemque solidam penetrabit.
  • Sic mundus creatus est.
  • Hinc erunt adaptationes mirabiles, quarum modus est hic. Itaque vocatus sum Hermes Trismegistus, habens tres partes philosophiae totius mundi.
  • Completum est quod dixi de operatione Solis.
  • Geen opmerkingen:

    Een reactie posten